- NUX
- NUXa nuceris, quod a Graeco μύκηρος, converso M. in N. secundum Voss. de Secient. Mathem. c. 6. §. 1. Varroni et Isidoro a nocendo dicta est: Aliis Syriacam vocem esse, et ex luz, L. in N. mutatô, vel ex Hebr. Gap desc: Hebrew i. e. Corylus, deducentibus, inter quos Scaliger. In genere significat omnia coriô duriore tecta, ut sunt Avellanae. Amygdalae, Iuglandes, Castaneae. Sicut e contrario omnia molliora, Poma dicuntur: E quibus Nucem iuglandem peculiari carmine dignatus est Ovidius. In Iovis erant apud Romanos tutela, et ludi non unius materiam pueris praebuêre. Unde Phaedrus l. 3. fab. 14.Puerorum in turba quidam ludentem AtticusAesopum nucibus cum vidisset, restitit.In quae verba Rittershusius, Nota res est, ait, pueros lusitasse Nucibus. Vide Erasmum in explicat. proverbii Persiani: Nuces relinquere. Deinde quam multi clarissimi Viri ad lusus cum pueris, quos caros habebant, sese demiserint, vide apud Petr. Fabrum in praef. Agonistici. Valde suaviter Symmachus l. 4. Ep. 20. Repuerascere, inquit, nos pietas iubet, ut literarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet, vide et Ausonium Protrept. ad Nepotem. Ex Ovid. Eleg. de Nuce v. 73. quaedam huiusmodi ludorum genera, placet adicere. Unum horum dilaminare vodat, cum videl. solutis commissuris, in duas partes dextre Nuces findebantur et sic in duas quasi laminas diducebantur: ubi artis erat certô ictu commissuram tangere. Aliud fuit, cum imponebatur index sinistrae mali pedunculo, et in hunc pugnus dexter subito impingebatur: ubi impetus ac celeritas vincebat. Item, cum unam tribus aliis impositam secare conabantur. Porro, dispositis in seriem Nucibus, per tabulam declivem alia volvebatur, quae si tangeret, quam oportebat, vincebat qui miserat. Alia ludi species erat, quam Horat. l. 2. Serm. sat. 3. v. 248. par imper, Graeci ζυγα ἢ ἄζυγα, Angli Even or Odd appellitare solent, cum Nuces, quotquot vellent, manibus prementes, problematis instar sodales interrogarent, par numerus an impar? Qui si numerum divinarent, auferebant omnes: sin minus, totidem perdebant. E creta quoque pingentes amplam figuram triangulam, in lineis pictis, certa per intervalla, disponebant nuces: quarum tot, quot Puer in medio stans iactu virgae tetigisset, auserebat. In pelvim etiam singulas iaciebant procul stantes, amissuri quae extra cecidissent etc. Erasmus in locum Ovid. cit. Ipsa autem Poetae sic habent verba,Has puer, aut certô rectas dilaminat ictu,Aut pronas digitô bisve semelve petit.Quatuor in nucibus non amplius alea tota est,Cum sibi suppositis additur una tribus.Per tabulae clivum labi iubet alter: et optat,Tangat ut e multis quamlibet una suam.Est etiam, par sit numerus qui dicat, an impar:Ut divinatas auferat augur opes.Fit quoque de creta, qualem caelestc figuramSidus, et in graecis littera quarta gerit.Haec ubi distincta est gradibus, qui constitit intus,Quot tetigit virgâ, tot capit inde nuces.Vas quoque saepe cavum spatiô distante locatur,In quod missa levi Nux cadat una manu.Sed has relinquamus, monente Proverbiô. Iniciunt tamen moram novi Romanorum Mariti, a quibus Nuces iaci et pueris spargi consuevisse, indicat Catullus Carm. de Nuptiis Iulii et Manliae, ac Virg. Eclog. 8. v. 30.Sparge Marite nuces. ———Cuius moris rationem Varro apud Servium hanc esse putat, ut Iovis omnie Matrimonium celebraretur, novaque Nupta Matrona esset, sicut Iuno: in tutela enim Iovis fuisse Nuces, supra dictum, et iuglandes, quasi Iovis glandes, vocatae sunt, Illud vulgare fuisse, idem Varro tradit, idcirco sparsas Nuces, ut a rapientibus pueris strepitus fieret, et Neogamorum quieti consuleretur. Aliis placuit, eâ id gratiâ factum, ut se puerilibus ludis renuntiare eô indiciô Maritus testaretur. Plin. vero l. 15. c. 22. id factum ait, vel quod cadendo tripudium sonumve facerent, vel quia geminô protectae essent operimentô, sicque significarent fetum multis modis munitum, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Nec omittendum, inter luxuriantis gulae irritamenta, quorum longam recenset seriem Varro, apud A. Gellium l. 7. c. 16. fuisse olim Thasias nuces, quas Amygdala interpretatur Macrob. Saturnal. l. 2. c. 14. Anton. vero Thysius Notis in Gell. Avellanas vult intelligi, a Thaso Insul. maris Aegaei Thraciae proxima, Thasias nuncupatas etc. Coeterum Nucis iuglandis species praestantissima et maxima fuit, quae ex Perside in Graeciam allata est, unde Graecis Περσικὸν et Βασιλικὸν appellatum: cuius speciei nomine totum postea genus insignitum est. Inde Dioscoridi, Περσικὰ et Βασιλικαsunt nuces iuglandes At Suevius, apud Macrobium, hanc speciem Graeciae primum cognitam scribit, Alexandri M. temporibus, a comitibus eius, qui eam Graeciae intulerunt. Cum tamen certum sit, multo ante Alexandri aetatem eiusmodi nuces in Europa notas fuisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 964. alibique passim, ubi de Nucis variis speciebus accurate agit, ut et supra Carya, Costanea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.